- CANUTIUS Tiberinus
- CANUTIUS TiberinusTribun. plebis continuâ rabie lacerabat Autonium iam hostem iudicatum, Ciceronem imitatus, quae libertas utrique morte constitit. Vide Paterculum, l. 2. c. 64. Obicientibus Autonio, et Caesari, quod in Republ. administraudâ potissimum Consularis Isaurici sectam sequeretur, respondit, malle se Isaurici esse discipulum, quam Epidii Calumniatoris. Huius forsitan est quod citat Priscian. l. 8. Turpe est propter venustatem vestimentorum admirari, et propter turpissime vitam actam contemni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.